Franciscus (Theodisce: Franz) Schlegelberger (natus Regiomontii 23 Octobris 1876, mortuus Flensburgi 14 Decembris 1970) fuit vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP.

Franciscus Schlegelberger (secundus a laeva) die 26 Augusti 1942, cum administerium iustitiae Ottoni Georgio Thierack traderet

Iuventus et munus

recensere

Pater fuit mercator Regiomontii; maiorum patria Salisburgum fuerat. Anno 1894, Schlegelberger maturitatem adeptus est et tum in urbe patria, postea Berolini iurisprudentiae studebat, et anno 1897 primam probationem adeptus, anno 1899 doctor promotus, et 1901 secundam probationem accepit. Deinde ad annum 1918 iudex diversis in iudiciis, postremo in iudicio camerali Berolini, laboravit. Die 1 Aprilis 1918, in magistratum imperii iustitiae iit, quae post eversionem rerum anni 1918 Administerium Imperii Iustitiae nominatus est.

Schlegelberger maritus fuit atque duos filios habuit.

Cursus honorum

recensere

Die 10 Octobris 1931, secretarius reipublicae in administerio iustitiae Francisco Gürtner administro nominatus est. Postquam Nazistae anno 1933 rerum potiti sunt, Gürtner et Schlegelberger officia tenebant, et complures leges contra Iudaeos, et, bello coepto, contra Polonos tulerunt, quibus homines ob crimina minima supplicio adficerentur. Anno 1938, Schlegelberger sodalis NSDAP factus est, et anno 1941, Gürtner mortuo, ipse pro tempore Administer Imperii Iustitiae nominatus est, sed die 26 Augusti 1942 administerium successori Ottoni Georgio Thierack tradere coactus est.

Iudicia post bellum

recensere
 
Franciscus Schlegelberger reus Norimbergae

Bello finito, Schlegelberger ab Alligatis captus Norimbergae anno 1947 criminum belli accusatus et ad carcerem per omnem vitam damnatus est. Initio anni 1951 propter valetudinem liberatus est. Postea, anno 1958 iterum propter necem inimicorum Nazistarum et Iudaeorum a delatore Theodisco accusatus est, sed iudicium accusationem repudiavit. Postea etiam stipendia emerita a re publica Germanica accepit.

Nexus externi

recensere
Ministri Iustitiae Imperii Germanici

Otto Landsberg (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Andreas Blunck (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Eugenius Schiffer (DDP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ericus Emminger (BVP) | Curtius Joël (nullius factionis) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (pro tempore, nullius factionis) | Gulielmus Marx (Centrum) | Ioannes Bell (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio medii ordinis) | Curtius Joël (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP)

Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)

Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |