Iosephus Poelaert est famosissimus architectus natione Belga (natus Bruxellis die 21 Martii 1817 et, opere suo exanclando, mortuus est die 3 Novembris 1879 correptus subito a congestione cerebrali.

Iosephus Poelaert, famosus architectus
Monumentum Iosephi Poelaert in coemeterio regio Lacae
Pars interior Palatii Iustitiae Bruxellensis, ab architecto Iosepho Poelaert constructi


Sepultus est Bruxellis in coemeterio regio Lacae.


Fuit architectus regis Belgarum Leopoldi I, qui eum maxime aestimabat.

Construxit multa nova aedificia cum Iulius Anspach burgimagister erat Bruxellarum.

Eius soror Hortensia Poelaert duxit Eugenium Divutium qui sunt avi architecti Henrici Divutii (1869-1934).


Eius opera

recensere

Construxit brevi spatio temporis multa monumenta et aedificia splendida in urbe Bruxellarum inter quae eminet Palatium Iustitiae genere graeco-romano constructum.

Inter alia eius opera citemus:

  • Ecclesia Sanctae Catharinae Bruxellis.
  • Ecclesia regia Nostrae Dominae de Laeken.
  • Columna Conventus Nationalis.
  • Theatrum ad Monetam dictum.
  • Palatium Iustitiae.