Marcus Tullius Cicero

orator, philosophus, poeta, scriptor, rhetor, vir rei publicae peritissimus
(Redirectum de M. Tullius Cicero)
Vide etiam paginam discretivam: Cicero (discretiva).

Marcus Tullius Cicero (natus 3 Ianuarii 106 a.C.n.; mortuus 7 Decembris 43) fuit orator, philosophus, poeta, rhetor, vir rei publicae peritissimus, qui idem excellentissimus scriptor, peritus illius clari sermonis, aestimari solet.

Wikidata Marcus Tullius Cicero
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Tullius Cicero: imago
Marcus Tullius Cicero: imago
Nativitas: 3 Ianuarii 106 a.C.n.; Arpinum
Obitus: 7 Decembris 43 a.C.n.; Formiae
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Marcus Tullius Cicero; Helvia
Coniunx: Terentia, Publilia
Proles: Marcus Tullius Cicero, Tullia
Familia: Tullii Cicerones

Qui primus in gente Tullia Cicero appellatus est, cognomen traxisse dicitur a ciceribus, quod eius leguminis ferendi rationem optime calleret. Alii ab habitu faciei eum ita cognominatum putant, vel quod maculis ciceri similibus aspersus esset, vel quod in extrema nasi parte tuberculum figura ciceris habuerit.

 
Opera omnia, 1566

Cicero Arpini in municipio Latio natus est anno centesimo sexto ante Christum natum. Formiae autem necatus scelere iussu M. Antoni patrato est anno quadragesimo tertio ante Christum natum. Cicero puer Romae informatus ad omne disciplinae genus est, una cum fratre suo. Gens Tullia antiqua nobilitate equestri nota possidebat haud parvam rem familiarem fortunasque satis amplas, ut quae ingeniosissimo puero liberalem institutionem suppeditare possent. Cicero, qui nihil in re publica immutari volebat, aegre quidem ferebat se cum Mario, qui tunc celebrior esset longeque paratior ad res novandas, comparari.

De iuventute

recensere

Cicero Romae educatus, ubi (sint modo vera quae apud Plutarchum, modo respuendus, modo locuples auctor, legimus) egregio ingenio praeditus, ceteris condiscipulis suis praestabat,[1] et liberalibus studiis imbutus magistros, sicut Mucium Scaevolam, habuit partim ibidem, partim doctissimos in Graecia viros.

Satis constat Ciceroni, id quod ille saepius commemoravit, ab initio eam philosophorum sectam placuisse, cuius praecepta cum ad ingenium tum ad negotia oratoris optime referri posse viderentur. Academicos enim recentiores, qui nihil pro certo haberent, recusavit tamquam disiunctos a vita vera usuque rerum, quem philosophiae ille tam prope vinciendum aestimavit ut mores cuique et sententias, ac praesertim acta moderatio philosophiae regeret. Philosophiam enim Cicero in primis usui destinari censuit, utpote quae mentem animumque erudiat, cogitantem hominem ad mortem beatam praeparet metuque levaret: philosophia, velum detrahens vitae terrestribus rebus artissime constrictae, dolorem vitae imminuens, pura aeternaque adpetens, docere secundum Ciceronem debuit morti obviam ire quasi e corporis vinculis tandem liberaremur, qua laxatione solum referret quo propius iustitiam moderationemque a nobis agnitas vixissemus, quamque constanter vitae tulissemus dolores.

Cicero quidem Philonem secutus est, qui non solum artem oratoriam simul atque philosophiam doceret, verum hanc etiam ab illa secerni posse negaret. A sophistis enim profectus, si sapientia cum eloquentia coniungeretur, eam demum humanitatem esse dixit. Neque etiam fieri potuit, quin Cicero ad doctrinam Philonis ipsam libenter traheretur. Qui affirmavit semper in utramque partem esse disputandum nec, quid verum esset, quaerendum, sed, quod cuique veri simile esse videretur, id esse tenendum. Nec mirum; nam Ciceronis ipsius omnis ars in eo nitebatur, quod audientibus persuaderi posset.

Cicero etiam conatus est versificare, in quibus numerantur conversiones Homeri et Phaenomenorum Arati, ad quas Vergilius postea in Georgicon libris praecepta quaedam rettulit colonorum.

Singulari fuit atque eximia eloquentiae facultate, cuius ope imprimis actionibus Verrinis, quamquam homo novus erat, per omnes honorum gradus suo anno ad consulatum adscendit.

Antea intrans cursum honorum, Cicero erat miles cum Pompeiano Strabone in Bello Sociali, tum in cursum honorum adulescens intrat: fuit quaestor anno 76 a.C.n., dein proquaestor provinciae Siciliae; aedilis anno 69; praetor anno 66. Omnes magistratus in suo anno egit.

De consulatu

recensere
 
Provinciae Romanae: Cilicia flavo colore est, cuius provinciae annis a 51 ad 50 a.C.n. fuit Cicero proconsul.

In consulatu (63 a.C.n.), Catilinae coniurationem detexit, et rem publicam ab exitio servavit, quam ob rem est a populo conclamatus Pater Patriae, sed cum quosdam patricios Catilinae socios, indicta causa, ex senatus consultu in carcere necandos curavisset, Publio Clodio legem ferente in exsilium pulsus est. Decimo sexto autem mense decreto senatus revocatus est. post Cicero erat consul, Cicero factus est proconsul Ciliciae anno 51 a.C.n.

Cicero, qui mirum in modum sui laudandi cupidus erat, primum consul epistulam de rebus a se gestis magnam ad Pompeium misit, quae periit non secus atque cetera eius opera de ea re confecta. Tum spes in Archia poeta Graeco posuit, qui morem ab Ennio institutum secutus eoque tempore multa admiratione affectus in viris illustribus populi Romani celebrandis desudabat. Ab eo, qui carmen heroicum unum ad Catulum de bello cum Cimbris gesto, alterum de victoria a Lucullo de Mithridate reportata scripserat, Cicero impetrare voluit, ut consulatus etiam sui laudes caneret. Ideo pro Archia accusato, quod fraude civitatem sibi Romanam comparavisset, anno 62, causam dixit oratione, quae exstat. Anno vero proximo mense Maio, ad Atticum amicum scripsit Archiam a Lucullo ad Metellos studium videri contulisse suum (Att. 1.16.14 sq.), quam ob rem ipse denique laudes suas inchoavit.

De senectute et morte

recensere

Cicero, Caesare in Gallia bellum gerente, multas orationes civiles Romae habuit; multas litteras conscripsit. Nihil paene de sexto decennio novimus, nisi ille orationibus tempora descripsisset. Multos defendit accusavitque, ideoque permulta nomina nobis tradita sunt, quorum semina non habemus.

Cicero in bello civili Pompeium Caesari reconciliare temptavit, quia Gaium Iulium Caesarem pontificem maximum cognovit; Pompeium autem consularem appellavit. Cum religionem Caesaris auctoritatemque Pompei imperatoris fundamenta rei publicae habenda esse postularet, pluris tamen iuris auctoritatem quam religionis aestimavit.

Bello civili stetit a partibus Pompeii; nihilominus, a Caesare victore veniam impetravit. Quo interfecto, triumviris Romae velut regnantibus, Antonii et Octavii et Lepidi Cicero proscriptus ab Herennio centurione et Popillio tribuno militum occisus est, quem parricidii reum olim defenderat. Annos natus 64, cum a villa sua prope Capuam ad mare fugiens lectica deferretur, Cicero trucidatus est iussu Antonii, quem orationibus "Philippicis" suis ille summopere irritaverat. Ad Antonium caput Ciceronis et manus praecisae delatae sunt et in rostris deinde expositae.[2] Fulvia vero Antonii uxor linguam crinali acu repetitis ictibus, multisque exsecrationibus, feminea vindicatione transfixit. Qui circumstabant horruisse dicuntur gaudium quo Fulvia mariti honorem, Cicerone oratore tam diu ludibrio publico praebitum, ulta est cum Ciceronis linguam acu transfigeret manusque insultaret quas ille candidas mollesque agitavisset odium in Antonium senatui pleno etiam atque etiam verbis commovens atrocibus.[3] Res tamen facta, quamvis petulanter, finis auctoritatem Romae habuit, cum terminum tam publicum tam publico bello imposuit quod Cicero cum Antonio ferociter gesserat, Flavia Antonium maritum victorem clamante, victumque Ciceronem usque in ipsius ore inimicum punitum.

De familia

recensere

Cicero uxorem duxit Terentiam et ex ea genuit Marcum filium atque Tulliam filiam (de cuius morte vehementer doluit). Habuit Quintum praeterea fratrem. Cicero quoque erat cognatus Mario per aviam Gratidiam.

Plurima composuit, quorum maior pars exstat: multos libros de eloquentia philosophiaque, elegantissimas epistulas, multas et peritissimas orationes, necnon fragmenta carminum. Opera Ciceronis documenta uberrima illius temporis habenda sunt quo respublica est in imperium conversa, quo motu cursus gentium Italiae Europaeque vehementer inflexus in perpetuum est, atque post Europam, vita orbis reliqui totius terrarum. Cicero inter patres linguae Latinae vocari potest, ac nisi ille facultates verba philosophiae Graecae in linguam Latinam vertendi adhibuisset, multa verba huius disciplinae ignota vel obscura essent.

Opera Ciceronis
Orationes

Pro Quinctio ·Pro Roscio Amerino · Pro Roscio comoedo · Pro Tullio (fragmenta) · De lege agraria contra Rullum · Pro M. Fonteio (fragmenta) · Verrinae actiones · De imperio Cn. Pompei · Pro Caecina · Pro Cluentio · Pro Rabirio perduellionis reo · In Catilinam: orationes I-IV · Pro Murena · Pro Sulla · Pro Flacco · Pro Archia poeta · Post reditum in Senatu · Post reditum ad Quirites · De domo sua · De haruspicum responsis · Pro Cn. Plancio · Pro Sestio · In Vatinium · Pro Caelio · De provinciis consularibus · Pro Balbo · Pro Milone · In Pisonem · Pro Scauro · Pro Rabirio Postumo · Pro Marcello · Pro Ligario · Pro rege Deiotaro · Philippicae quae dicuntur in M. Antonium orationes I–XIV · Divinatio in Caecilium

Opera rhetorica

De inventione · De partitione oratoria · De optimo genere oratorum · Topica · Brutus · De oratore · Orator

Opera tam philosophica quam
ad rem publicam spectantia
Epistulae

Epistulae ad Atticum · Epistulae ad Brutum · Epistulae ad Quintum fratrem · Epistulae ad familiares

Opera poetica

Arati Phaenomena (versio carminis astronomici quod "admodum adulescentulus" fecit) · Marius · De consulatu suo


 
Cicero famam perennem habet: hic, anno 1800, est pictus a Gulielmo Blake.

Erant quoque qui Ciceronem suo tempore reprehenderent propter illam verborum copiam, id est supervacuorum verborum flumen, qui ab Seneca quasi deficentia quaedam significationis et studii videbatur. In his recognosces et Atticistarum contentionem in Ciceronem, et Asianorum studium in Ciceronianam concinnitatem, sobriam verborum coniunctorum dispositionem. Ad hoc eius detrectatores maligne ad memoriam revocant versus principem in De Consulatu Suo, illum infelicem "O fortunatam natam me consule Romam," qui argumentum Ciceronis superbiae ac vaniloquentiae semper ostendebatur. Ciceronem illis famosis verbis se ipsum alterum Romulum esse affirmantem auctor invectivae cuiusdam illudit appellans eum "Romule Arpinas".[4] Sed his duobus milibus annorum qui nos ab illo discernunt, nulla acta est aetas quin Ciceronis facundia culmen linguae Latinae haberetur, quin verbis compositionique et eloquentiae eius maximo ardore studeretur, quin qui Latinas litteras discebant iis magistri proponerent Ciceronis orationes ante alias omnes subito imitandas.

  1. Plutarchus, Cicero 2.2.
  2. Plutarchus, Cicero 48–49. Seneca Maior, Suasoriae 6.17; 6.22 (= Livius: Ab urbe condita, fragmenta 59 et 60). Appianus, Bell. civ. IV,73-82.
  3. [1].
  4. (Pseudo-)Sallustius, In M. Tullium Ciceronem invectiva 7.

Bibliographia

recensere
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 88-149
  • Eleanor Winsor Leach, "Gendering Clodius" in Classical World vol. 94 (2001) pp. 335-359.
  • von Albrecht, Michael. Cicero's Style: A Synopsis. Lugduni Batavorum et Bostoniae: Brill, 2003. ISBN 9004129618.
  • Badian, E: "Cicero and the Commission of 146 B.C.", Collection Latomus 101 (1969), 54-65.
  • Caldwell, Taylor (1965). A Pillar of Iron. New York: Doubleday & Company. ISBN 0385053037 .
  • Cicero, Marcus Tullius, Cicero’s letters to Atticus, Vol, I, II, IV, VI, Cambridge University Press, Great Britain, 1965.
  • Cicero, Marcus Tullius, Latin extracts of Cicero on Himself, translated by Charles Gordon Cooper, University of Queensland Press, Brisbane, 1963.
  • Cicero, Marcus Tullius, Selected Political Speeches, Penguin Books Ltd, Great Britain, 1969.
  • Cicero, Marcus Tullius, De Officiis (On Duties), conv. Walter Miller. Harvard University Press, 1913, ISBN 978-0-674-99033-3, ISBN 0-674-99033-1.
  • Cicero, Marcus Tullius, Selected Works, Penguin Books Ltd, Great Britain, 1971.
  • Cowell, F R: Cicero and the Roman Republic (Penguin Books, 1948; liber saepissime impressus)
  • Everitt, Anthony (2001). Cicero: the life and times of Rome's greatest politician. New York: Random House. ISBN 0375507469 
  • Gruen, Erich S. (1974). The Last Generation of the Roman Republic. University of California Press 
  • Haskell, H. J. (1942). This was Cicero. Alfred A. Knopf 
  • Haury, Auguste. L'Ironie et l'humeur chez Cicéron. Lugduni Batavorum: Brill, 1955. OCLC 381672.
  • Hutchinson, G. O. Cicero's Correspondence: A Literary Study. Oxonii: Oxford University Press, 1998. ISBN 0-19-815066-0.
  • March, Duane A. (1989). "Cicero and the 'Gang of Five'". Classical World 82 (4): 225–234 .
  • May, James M., ed. Brill's Companion to Cicero: Oratory and Rhetoric. Lugduni Batavorum et Bostoniae: Brill, 2002. ISBN 9004121471.
  • Narducci, Emanuele (2009). Cicerone. La parola e la politica. Laterza. ISBN 8842076058 .
  • Plutarch Penguins Classics English translation by Rex Warner, Fall of the Roman Republic, Six Lives by Plutarch: Marius, Sulla, Crassus, Pompey, Caesar, Cicero (Penguin Books, 1958; with Introduction and notes by Robin Seager, 1972).
  • Rawson, Beryl: The Politics of Friendship: Pompey and Cicero (Sydney University Press, 1978).
  • Rawson, Elizabeth:
  • Scullard, H. H. From the Gracchi to Nero, University Paperbacks, Great Britain, 1968.
  • Smith, R E: Cicero the Statesman (Cambridge University Press, 1966).
  • Steel, Catherine, ed. Cambridge Companion to Cicero. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 2013. ISBN 978-0521729802.
  • Stockton, David: Cicero: A Political Biography (Oxford University Press, 1971).
  • Strachan-Davidson, James Leigh (1936). Cicero and the Fall of the Roman Republic. Oxford: Oxford University Press .
  • Stroup, Sarah Culpepper. Catullus, Cicero, and a society of patrons: the Generation of the Text. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 2010. ISBN 9780521513906.
  • Taylor, H. (1918). Cicero: A sketch of his life and works. Chicago: A. C. McClurg & Co. .
  • Tatum, W. J. 1990. "Cicero and the Bona Dea Scandal." Classical Philology 85: 202-208.
  • Thorbecke, J. R. 1818.l De Principio Philosophiae et Officiorum in Ciceronis Operibus Philosophicis.
  • Thorbecke, J. R. 1819. Ex iis quae in libris Ciceronis de Oratore a Crasso, Antonio, Caesare, aliis, de Eloquentia disputantur, ipsius efficiatur Ciceronis de perfecto oratore sententia..
  • Vasaly, Ann. Representations: Images of the World in Ciceronian Oratory. Berkeley: University of California Press, 1993. ISBN 0520077555.
  • Wistrand, M. (1979). Cicero Imperator: Studies in Cicero's Correspondence 51-47 B.C.. Göteborg .
  • Yates, Frances A. (1974). The Art of Memory. Chicago: University of Chicago Press. ISBN 0226950018 .

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Ciceronem spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ciceronem spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Internet Encyclopedia of Philosophy • Grove Art