Metaphysica
Metaphysica[1], etiam prima philosophia[2] appellata, est pars philosophiae, quae rerum naturam ratione scrutatur, neque observatione, qua (scilicet non sine ratione) praecipue utuntur scientiae empiricae sicut physica, chemia, psychologia, sociologia, etc. At falsum esset dicere metaphysicam nullam habere rationem harum scientiarum; immo omnes scientias singulares complexa studet deprehendere prima scientiarum neque solum harum, sed etiam omnium rerum quae sunt aut quas esse imaginari possumus. Quarcum, atomus, cellula, bryonia, crapula, daemon, Cerberus, unicornis sunt res quae ad "supellectilia realitatis", ut ita dicamus, pertinent; metaphysica autem non reapse de his rebus, sed potius de modis quibus sunt hae res (scilicet de "modis essendi") tractat. Itaque terminus technicus metaphysicae est ens, quod significat quodcunque de quo aliquid dici potest.
Per definitionem ens est. Prima igitur quaestio metaphysicae est haec: quomodo est ens? vel qui sunt modi essendi (entis)? Aliae quaestiones sunt haec: quid est ens particulare? quid est mutatio (entis)? quomodo varia entia se invicem afficiunt? Multae aliae sunt quaestiones, de quibus infra.
Entia ratione dividi possunt in entia intentionalia, quorum exsistentia ab exsistentia dependet animantium (sicut hominum) intellegendi et mente concipiendi capacium, et in entia realia, quorum exsistentia non in eo est, ut aliquo modo hominibus peculiari intellegatur. Aqua, lapis, mons ignifer sunt entia realia, quae sensu communi observari possunt. Bacteria quoque nec non atomi realia sunt entia, quae hodie usu technologico observabilia sunt facta. Entia realia possumus variis modis metiri tractare mutareque, cum entia intentionalia minime sint mutabilia. Haec sunt partes variorum systematum notionalium, quorum in finibus intellegi possunt. Systemata notionalia sunt et theoriae et linguae.
Huic divisioni entium non desunt ambiguitates nec dubitationes.[3] Itaque de entibus plus infra disseremus.
De nomine metaphysicae
recensereConstat nomen metaphysicae ex opere quodam Aristotelis oriundum esse, quod quattuordecim libris de rebus generaliter philosophicis tractat quodque hodie sub nomine editorio Metaphysica vulgo valet. Fama est primam editionem curatam esse ab Andronico Rhodio, qui hoc opus post (μετά) octo libros posuit, quos Aristoteles de physica exaravit. Si vera est haec notitia, causa nominis non videtur a prima origine esse philosophica sed potius administrativa (τὰ μετὰ τὰ φυσικά, quae post libros de physica disserentes ordinata sunt).
De finibus metaphysicae
recensereMetaphysicae est primum principium entis considerare. Siquidem physica, chemia, psychologia, sociologia velut rami arboris scientiae sunt, metaphysicam esse dicimus stirpem huius arboris. Quibuscunque utamur imaginibus ad rem explicandam, constat utique metaphysicam quoque esse inter scientias numerandam, nam rationi disciplinaeque scientificae obtemperare debet. Opiniones enim metaphysicae non sunt probanda nisi ratione sana concluduntur experientiaque certa confirmantur. Probationem oportet publicam esse ratiocinandique tenorem omnibus cogitandi peritis manifestum. Metaphysicae igitur non est ad experientiam mysticam vel revelationem divinam provocare neque ad aliud artificium decurrere, quod sensum communem ac repetendi palamque faciendi condiciones transcendere videatur.
Metaphysica iam ab Aristotele divisa est in duas partes, generalem et specialem.[4] Metaphysica generalis etiam ontologia appellatur, quae ens qua ens ratione pertractat. Quod prius de metaphysica diximus, ad generalem quam maxime pertinere videtur. Metaphysica specialis autem naturam, animam, deum tractat. Quae cum ita sint, vix a vero abducimur, si dicimus metaphysicam specialem aliqua iam propius accessisse scientias singulares, nempe scientias naturales, psychologiam theologiamque systematicam.
De historia metaphysicae
recensereAristoteles
recensereUt supra dictum, sine ratione philosophica ortum est nomen metaphysicae. Quod a nobis metaphysica, id ab Aristotele prima philosophia (πρώτη φιλοσοφία) appellatur, quae ens qua ens (τὸ ὂν ᾗ ὄν)[5] vel ens simplex (τὸ ὂν ἁπλῶς)[6] contemplatur. Insuper dicit metaphysicam eam esse 'sophiam', quam philosophia consectatur. Theologiam quoque hanc scientiam appellat, quod principium omnium rerum sit deus (θεός), non tamen Zeus sed deus quidam philosophicus.
Alii scholastici
recensereDivisio scholastica :
- Metaphysica generalis (ontologia): ens, essentia, substantia, modus, tempus, spatium, proprietas, causa, relatio, libertas.
- Metaphysica specialis (Theologia naturalis): Deus (id est ens summum), mundus (creatio dei)
Sua operae Dissertatio Philosophiae et Principium Philosophiae principium "cogito ergo sum" comfirmavit ut sua prima philosopia sive mataphysica.
Godefridus Guilielmus Leibnitius monadem quae individua sed a harmonia praedicta relationem inter eam habet ac "speculum aeternum vivum quod universam simulat" ("De Monade") ut principium metapysicae de universo comfirmavit.
Anno 1739, liber cui titulus est Metaphysica ab Alexandro Baumgarten scriptus in lucem prodiit, quo libro metaphysica ordine exposita accuratisque sententiolis definita continetur.[7]
Philosophi scholastici et nonnulli moderni (exempli gratia, Benedictus de Spinoza in Cogitationes metaphysicae) metaphysicam in duo partibus dividunt. Ontologia dividitur in:
- 1.1 Generalis (in qua aesthetica, calologia seu theoria artis est)
- 1.2 Etiologia
- 1.3 Categorologia.
Metaphysica specialis dividitur in:
- 2.1 Theologia naturalis (seu theodicea),
- 2.2 Cosmologia (seu philosophia naturae, cosmologia metaphysica, cosmologia philosophica) et
- 2.3 Philosophia hominis (seu psychologia metaphysica, psychologia philosophica, psychologia rationalis, anthropologia philosophica).
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ S. Axters, Scholastiek Lexicon, Latijn-Nederlandsch, Antverpiae, 1937.
- ↑ E.g. Prima philosophia, quae Metaphysica vulgo dicitur (Samuelis Christiani Hollmanni(de) liber, Gottingae 1747); Metaphysica Avicennae sive eius prima philosophia, 1495; Assertiones ex prima philosophia seu metaphysica..., Gualteri Mundbrot SI, Ingolstadii 1599; etc.
- ↑ Sunt entia quae et realia et intentionalia esse videantur, sicut mercatus aliique rerum ordines sua sponte velut emergentes.
- ↑ Quamquam hanc divisionem aliter nominavit.
- ↑ Aristoteles, Met. 1003a.
- ↑ Aristoteles, Met. 1025b.
- ↑ In prolegomenis Baumgarten metaphysicam dicit esse (§1) "scientiam primorum in humana cognitione principiorum.", eandemque ita dividit (§2): "Ad metaphysica referuntur ontologia, cosmologia, psychologia, et theologia naturalis."
Bibliographia
recensere- Axters, S. 1937. Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
- Berenguer-Huguet, Ferdinandus. 2024. De loco et munere metaphysicae in philosophia Avicennae. Vox Latina (tom. 60, a. 2024), Saarbrücken.
Nexus externi
recensere