Ludi Megalenses
Ludi Megalenses vel Megale(n)sia (-ium) vel etiam ludi Megalesiaci[1] erant feriae Romanae quae quotannis per sex dies a die quarto mensis Aprilis usque ad decimum in honorem Magnae Matris Cybelae celebrabantur. Qui duo dies anniversarii erant : die quarto anno 204 a.C.n. deae statua mari Romam advecta est atque magna pompa in templum Victoriae in Palatio collocata. Quo anno lectisternium factum est et populus multa dona Magnae Matri contulit. Die vero decimo Aprilis anno 191 a.C.n. templum deae proprium in Palatio dedicatum est. A quo anno[2] vel iam ab anno 194/193 a.C.n. ludi scaenici celebrati sunt.
Nomen feriarum a verbo Graeco Μεγάλη, Megalê 'Magna' ductum est, quae deae Cybelae cognomini erat. Ludi in primis scaenici fuerunt, quibus dramatici auctores fabulis suis ad praemia certabant, ut inter alios Plautum[3] et Terentium[4] fecisse scimus. Ludicra lyrica etiam fabulam Attidis in scaena referebant[5]. Nam quotannis theatra lignea in ipso Palatino monte ante aedem Magnae Matris exstruebantur et post ludos peractos dissiciebantur. Ab aedilibus curulibus curabantur[6], donec anno 22 a.C.n. ab Augusto praetores omnibus ludis publicis praeficerentur[7]. Lectisternium fiebat quo moretum deae apponebatur, quia cibus priscus putabatur[8]. Praeterea proceres nobilium gentium ad convivia tam dispendiosa vicissim inter se invitabant, ut senatusconsultum de sumptu eorum minuendo factum sit[9]. Die decimo Aprilis etiam ludi circenses fiebant in Circo Maximo (cursus equorum et curruum, desultationes, exercitationes gymnicae etc.)
Denique Megalesia feriae ritu Graeco-Romano celebrabantur, verae Phrygiae feriae, quibus Attis deus cum Cybele artissime coniunctus erat, non ante imperatorem Claudium Romae mense Martio publice celebratae sunt.
Megalensia fuit titulus comoediae togatae poetae Romani Lucii Afranii nec non alterius Titi Quinctii Attae.
Fontes
recensere- Appianus, Liber Annibalis LVI,234
- Aulus Gellius libro secundo Noctium Atticarum capitulo quarto vicesimo.
- AE 1922, 00096=Fasti Praenestini, sub mense Aprili
- Cicero De haruspicum responsis 22-29.
- Cassius Dio, Historia Romana, libro XLIII cap. 48
- Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum 18-19.
- Iuvenalis Satirae XI,192-200.
- Ovidius, libro quarto Fastorum, versibus 179–372 necnon 377-378.
- Titus Livius Ab Urbe condita XXIX,14 et XXXIV,54 et XXXVI,36,3.
- Varro, De Lingua Latina VI,15
Notae
recensere- ↑ Fasti Philocali.
- ↑ Sic Valerius Antias apud Titum Livium, libro XXXVI. At contra 193 a.C.n. apud eundem libro XXXIV ! Confer etiam Valerius Maximus II,4,3.
- ↑ Anno 191 a.C.n. ex didascalia Pseudoli
- ↑ Andria 166 a.C.n., Hecyra 165 a.C.n. , Heautontimoroumenos 163 a.C.n., Eunuchus 161 a.C.n..
- ↑ Arnobius, Adversus Nationes IV,35 et V,13 et VII,33.
- ↑ Anno 45 a.C.n. contra ex decreto Caesaris aediles plebeii eos celebraverunt.
- ↑ Dio Cassius 57.2. Martialis X,41,5-6. Iuvenalis XI,192-200. Dion. Hal. Ant. Rom. II,19,4.
- ↑ Ovidii Fasti 4.367-372
- ↑ "Mutitationes" dicebantur : Fasti Praenestini et Aulus Gellius II,24.
Plura legere si cupis
recensere- Lara Dubosson-Sbriglione, "Commémorer l'arrivée d'une nouvelle divinité: la fête à Rome à travers les jeux Mégalésiens", Didactica historica, 2018 (4): 13-18
- R. J. Littlewood, "Poetic Artistry and Dynastic Politics: Ovid at the Ludi Megalenses (Fasti 4. 179-372)", The Classical Quarterly, 1981: 381-395
- Michele Renee Salzman, "Cicero, the Megalenses and the Defense of Caelius", The American Journal of Philology, 1982: 299-304
- Nancy Sultan, "Pseudolus at the Ludi Megalenses: Re-Creating Roman Comedy in Context", The Classical Journal, Vol. 111, No. 1, Special Issue on Plautus in Performance (October-November 2015): 99-111
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia