Gryllus (ars)
Gryllus[1] imitatio in arte est, quae satirice sive comice notationes hominum certas in facie, habitu, gestu in modum plus minusve depravatum imitatur. Etiam condiciones iocosae illudi possunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Modus maxime notus grylli satirici pictographia est (vernaculariter: cartoon) quae saeculo XVIII orta est et phaenomena socialia politicave in gradum absurdum exaggerat. Grylli primi autem iam in Aegypto vetere cernuntur necnon in antiquitate tam Hellenica quam Romana. Ibi et scaenas mythologicas et typos vitae cotidianae (e.g. potatores, athletas) ludibrio habuerunt.
Medio sic dicto Aevo modus generatim asperior invenitur (de monachis perversis, de agricolis miris etc.), cum tempore Renascentiae formae sensim magis urbanae fiant Leonardo Vincio, Alberto Durero et multis aliis agentibus. Bononiae in Schola artium, quam familia Caracci condiderat, saeculo XVI gryllos conficere discipuli docebantur. Qui studiosi velut bestias depinxerunt homines scholam visitantes. Chalcographus Petrus Leo Ghezzi Romae traditionem istam continuavit periegetes deformatos depingens. Genus hodie usitatum tamen non ante saeculum XVIII elaboratum est, quod factum est praesertim in Anglia et in Francogallia. Designatores nonnumquam persequebantur, e.g. Henricum Ohser tempore Nazismi.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Verbum hoc proponitur apud Christianum Helfer: Lexicon auxiliare, Saraviponte 1991, p.311 secundum Plinium (nat. 35,114)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad gryllos spectant. |
- Museum gryllorum Cremisae
- Pagina domestica Musei in Palatio aestivo Graecensis cum collectionibus gryllorum perbellis