Jump to content

Isthmus Corinthius

E Vicipaedia
Tabula Isthmi anno 1888
Hodierna Isthmi tabula

Isthmus Corinthius[1] sive Isthmus Corinthi[2] est Isthmus prope Corinthum situs Peloponnesum cum Graecia continentali connectens. Unica via terrena est inter paeninsulam et continentem. Praeterea sunt quidam pontes prope Patras per Sinum Corinthium intendentes, quorum usus vectoribus solvendus est. Apud scriptores antiquos[3] saepe simpliciter "Isthmus" vocatur.

Iam temporibus antiquis hic locus non solum aditum rn Peloponnesum via terrena praebuit, sed etiam ad transitum a Sinu Saronico in Sinum Corinthium contrahendum adhibitus est. Iam Thucydides narrat naves per isthmum a Sinu Saronico in Corinthium tractas esse.[4]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Diolcus.

Iam tum pluries temptatum est, ut canalis effoderetur.[5]

Saeculo XIX exeunte demum loco, quo latitudo minima est (fere 6,4 km) canalis perfossus est, qui Canalis Corinthius vocatur.

Aspectus in Isthmum Corinthium ex boreo-occidente

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bruno von Freyberg (ed.): Geologie des Isthmus von Korinth (Erlanger geologische Abhandlungen; Bd. 95). Geologisches Institut, Erlangae 1973.
  1. L. Annaei Senecae Pars tertia sive Opera tragica, vol. 3, Parisiis 1832, p. 123
  2. Dialogi IV. Meno, Crito, Alcibiades uterque cum annotatione critica et ... (1822)
  3. Caesar bellum civile 3,55,2; Livius 32,21,26 et alii.
  4. Thucydides 3.15.1, 8.7, 8.8.3–4
  5. Plinius, Naturalis historia 4,10: quam ob causam perfodere navigabili alveo angustias eas temptavere Demetrius rex, dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto, ut omnium exitu patuit, incepto. Cf Pausanias II.1.5