Messerschmitt Bf 109
Messerschmitt Bf 109 erat clarissimum aëroplanum Germanicum Belli Orbis Terrarum II et fecundissimum aëroplanum bellicum in historia: 33000 aëroplana constructa sunt. Id servivit a 1937 ad 1945 et pugnavit acerrimas pugnas in multos hostes, magis magisque in armis exercitatos, quibus Bf 109 restitit continuis mutationibus correctionibusque, largissime transgrediens terminos initii descriptionis; tandem duplicavit onus innatum et triplicavit vim initii; poena eius fuit remittens libertas comparata ad libertatem primarum serierum.
In libris actisque id est saepe appellatum Me-109, quia hoc nomen est contractio nominis creatoris. Bf signum indicat autem nomen officinae in qua Bf 109 creabatur (Bayerische Flugzeugwerke A.G.); haec officina nomen mutavit Messerschmitt A.G Iulio 1938. Aëroplana exinde designata Me appellationem traxerunt, cum iam designata aëroplana Bf nomen servarent.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De aëroplano in Museo interretiali historiae aviationis