Pinctada
Pinctada est genus Ostreidarum quae margaritas gignunt. Quae animalia sunt marina mollusca bivalvia familiae Pteridarum. Interiori testae superficiei est corium? forte, nacro? compositum.
Ostreae quae margaritas gignunt ad ostreas edules familiae Ostreidarum, vel ad bivalvia aquae dulcis familiarum Unionidarum et Margaritiferidarum, non arte conectuntur.
Omnibus intra genus speciebus sunt proprietates phycologicae quibus eae magnas margaritas aestimationis commercii facere possunt. Homines margaritas commercii ex multis speciebus Pinctadarum adipisci conati sunt; sola autem species magni momenti commercii sunt:
- Pinctada radiata: Sinus Persicus, Mare Rubrum, Mare Mediterraneum, et per Indo-Pacificum ad Iaponiam et Australiam.
- Pinctada margaritifera: Sinus Persicus et meridio-occidentalis pars Oceanus Indicus, Viti, Tahiti, Myanmar, California Inferior; Sinus Mexici
- Pinctada maxima: Australia, Viti, Tahiti, Myanmar. Pinctada maxima est sola ostrea quae margaritas in Mari Australi producit, quae praecipue in Australia et Tahitis excoluntur.
- Pinctada fucata (etiam P. imbricata appellata): Mare Rubrum, Taprobane, Sinus Persicus, Oceanus Indicus, Oceanus Pacificus occidentalis, Australia, Sinae.
- Pinctada albina: Australia.
Species Pinctadae margaritas variarum magnitudinum et colorum, secundum magnitudinem speciei naturalemque nacri intra testam colorem gignunt: margaritae atrae ex Mari Australi (margaritae Tahitianae) ex Pinctada margaritifera ; margaritae albae aureaeque ex Mari Australi ex Pinctada maxima; et margaritae cultae Akoya ex Pinctada fucata martensii.
Margaritae etiam in quantitatibus? commercii obtinentur ex nonnullis speciebus Pteriae, generis ad Pinctadam arte cognatae.
Margaritae etiam a speciebus aquae dulcis bivalvibus gignuntur quae ad ostreas margaritiferas non cognatae sunt. Hae species aquae dulcis sunt Hyriopsis cumingii, Hyriopsis schlegelii, et hybrida harum specierum.
Index specierum
[recensere | fontem recensere]- Pinctada albina
- Pinctada atropurpurea
- Pinctada chemnitzi
- Pinctada fucata
- Pinctada laosensis
- Pinctada maculata
- Pinctada margaritifera
- Pinctada martensi
- Pinctada maxima
- Pinctada nigra
- Pinctada radiata
- Pinctada virens
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide "Pinctadam" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pinctadam spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |