Ploidia
Ploidia[1] est numerus copiarum chromosomatum in cellula. Gametae, semen et ovum, quae in unam cellulam per tempus fertilizationis reproductionis sexualis coalescunt, plerumque ferunt plenam chromosomatum copiam quae unum exemplar cuiusque chromosomatis comprehendit, quia aneuploidia ad severum morbum geneticum in prolibus saepissime ducit. Numerus gameticus, etiam numerus haplodicus appellatus (n imminutus), est numerus chromosomatum in gameta. Binae gametae, hunc numerum bis habentes (2n, numerum zygoticum vel diploidicum appellatum), quod est duo exemplaria chromosomatum autosomalium, zygotum diploidicum formant. In hominibus, specie diploidica, n = 23. Usitata hominum cellula somatica quadraginta sex chromosomata continet, quae in duabus copiis haplodicis parium chromosomatum homologorum viginti sex consistunt.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Latinitas scientifica internationalis, a Graecis ἁπλόος 'singulus' + διπλόος 'duplex' + εἶδος 'forma'. Eduardus Strasburger vocabula haploid et diploid excogitavit, ex notione plasmatis germinum Augusti Weismann, quam id appellabat (Battaglia 2009; David 2008).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Battaglia, E. 2009. Caryoneme alternative to chromosome and a new caryological nomenclature. Caryologia 62:1–83. PDF.
- Carvalho, Gary R., ed. 1998. Advances in molecular ecology. Amstelodami et Vasingtomiae: IOS Press et Ohmsha. ISBN 9051994400 (IOS Press), ISBN 4274902501 (Ohmsha).
- David, Haig. 2008. Homologous versus antithetic alternation of generations and the origin of sporophytes. The Botanical Review 74(3):395–418. doi=10.1007/s12229-008-9012-x. Textus.
- Griffiths, A. J., et al. 2000. An introduction to genetic analysis. Ed. 7a. Novi Eboraci: W. H. Freeman. ISBN 0716735202.
- Han, Hu, et Yang Hongyuan, eds. 1986. Haploids of higher plants in vitro. Pekini: China Academic Publishers. Berolini et Novi Eboraci: Springer-Verlag. ISBN 0387283196.
- Hildt, Elisabeth, et Sigrid Graumann, eds. 1999. Genetics in human reproduction. Aldershot et Brookfield Montis Viridis: Ashgate Publishing. ISBN 184014825X.
- Nuismer S., et S. P. Otto. 2004. Host-parasite interactions and the evolution of ploidy. Proceedings of the National Academy of Sciences 101:11036–11039. doi:10.1073/pnas.0403151101. Textus.