Poesis activa
Poesis activa[1][2] est poesis pro perfunctione coram auditoribus vel etiam per perfunctionem composita. Vocabulum annis 1980[3] in morem venit ad poemata pro perfunctione scripta vel composita describenda, non poemata pro distributione per res impressas ficta.
Notio orta est in press release, quod Hedwig Gorski descripsit, poetam activam populo annis 1980 gratam, cuius impressiones per discophonum factae fuerunt bene res gestae in programmatibus radophonicis verbo dicto dicatis.[4] East of Eden Band, grex eius, prosperrimus erat, cum musicam et poesim misceret; quae collaboratio sinit, ut Gorskianae impressionum vivarum radiophonice emissarum cassettae cum impressionibus discophonicis populo gratis in nonnullis stationibus radiophonicis emitterentur. Gorski, alumna cuiusdam scholae artis, vocabulum excogitare conabatur, quod suas perfunctiones in textu conditas ab arte activa distingueret, praecipue ab operibus artificum activorum sicut Laurie Anderson, quae musicae illo tempore favebat.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Anglice: performance poetry.
- ↑ Vocabulum Anglicum cum Hedwig Gorski ortum est, quae malebat distinguere suas publicas poesis perfunctiones ab arte activa in praeconiis et cum pro Austin Chronicle scriberet (Gorski 2007).
- ↑ Wheeler 2008.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gorski, Hedwig. 2007. Intoxication: Heathcliff on Powell Street. College Station Texiae: Slough Press. ISBN 1427604754.
- Wheeler, Lesley. 2008. Voicing American Poetry: Sound and Performance from the 1920s to the Present. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press. ISBN 9780801446689, ISBN 0801446686 ISBN 9780801474422 (charta), ISBN 0801474426 (charta)