Saria
Saria | |
---|---|
Σαρία | |
Positura | |
Positura maritima | Aegaeum mare |
Geographia physica | |
Archipelagus | Sporades meridianae |
Area | 19 km² |
Altitudo maxima | 631 m |
Geographia politica | |
Civitas | Graecia |
Regio | Aegaeum Australe
|
Demographia | |
Numerus incolarum | 0 (2010) |
Spissitudo | 0 incolae per km² |
Postscripta | |
Postscripta | Insulae Graeciae |
Tabula geographica | |
Carpathus cum insulis vicinis (Saria = Argos) |
Saria (f.sg., Neograece Σαρία) est insula Graeca hodie non nisi a pastoribus insulae Carpathi ad tempus inhabitata in regione Aegaei Australis in catena insularum Sporadum sita, quae ad demum Carpathum pertinet. Mari angusto fere 100 m latitudine ac 1.5 m altitudine ab extrema insula Carpatho septentrionali divisa est (in tabula apposita loco Sariae Argos scriptum est). Antiquitate insulae adhuc ponte terreno coniunctae erant, qui postea terrae motis fractus est.
Natura loci
[recensere | fontem recensere]Saria longitutine paene 8 km, latitudine usque ad 4.5 km patet, area insulae sunt fere 19km². Montuosa et glabra altitudinem 631 m assequitur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Insulam antiquitate inhabitatam esse reliquiae urbis Nisyri, quae partim sub aqua sunt, attestantur, ex qua vicum Palatiam circa annum 900 conditum ortum esse verisimile est.
Anno 1420 maxima incolarum pars a piratis saepe vexati insulam reliquerunt et vicum Olympum in insula Carpatho condiderunt, qui ab anno 2011 pars est Carpathi demi.
Sariae sunt nonnulla parva, sed intacta litora. Utilitates periegeticis destinatae desunt, insula autem navibus a Carpatho visitari potest.