Wi-Fi
Wi-Fi est artificium transmittendi multimodas notitias per undas radiophonicas quod sub norma IEEE 802.11 adhibetur. Quo artificio apparatus computatrales filis liberantur.
Origo nominis
[recensere | fontem recensere]Societas, quae Wi-Fi Alliance appellatur, terminum et insigne Wi-Fi iure possidet. Qui terminus quandam elocutionem industriae phonographicae imitatur, scilicet High Fidelity (Hi-Fi), sive magnam fidelitatem. Itaque Wi-Fi nihil est nisi contractio verborum Wireless Fidelity ('fidelitas fili expers'), quae elocutio, licet ipsam rem parum explicet, argutiis suis delectat.
Usus
[recensere | fontem recensere]Retia Wi-Fi per undas radiophonicas notitias transmittunt. Ad quem finem assequendum opus est collineatorio, quod filis signa recipit, interpretatur, et per cornicula iterum mittit. Computatrum vel alius apparatus, ut recipiat signa, intra campum retis oportet esse. Post annum 2008 machinae multos initus et multos exitus habent ut signa per varias vias semel transmittant, quo celeritas et campus valde aucti sunt.
Campus retis Wi-Fi, qui hotspot appellatur, aut minuitur aut augetur secundum collineatoria et cornicula. Intra claustra campus de more attingit ad centum metra usque, sub divo autem usque ad trecenta.
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Wi-Fi spectant (Ethernet, Wi-Fi). |